- PRIMAS
- PRIMASqui primas partes tenet: unde Primates, apud Wipponem in Conrado Salico, Wormatiae conveniunt cuncti Primates, i. e. Proceres. Sic Primates Iudaeorum, qui antea Patriarchae dicti, quorum abolitum nomen sub Theodosio Iuniore, testatur L. 29. Cod. theod. de Iud. Primates Palatii, in L. Wisigoth. Primates regionis, in Pragmat. Sanct. Iustiniani; Primates Urbium, Vicorum, Castellorum, in Cod. praefato non semel. Atque hactenus vox in Ecclesia ignota: unde et Iohannes Euangelista et Apostol. carpit primatum ambientem Diotrephen, ὁ φιλοπρωτεύων ἀυτȏυ Διοτρεφὴς οὐκ ἐπιδέχεται ἡμᾶς, Ep. 3. v. 9. Tum enim nullum inter Presbyteros Episcoposque discrimen. Hinc ad Titum, c. 1. v. 5. constituuntur oppidatim Presbyteri, qui v. 7. vocantur Episcopi; et Petrus Compresbyter alloquitur Presbyteros, 1. Petr. c. 5. v. 1. quos v. 2. iubet ἐπισκοπεῖν non coacte, sed libenter, etc. Idem aperte testantur, Hieronymus, Ambrosius, Chrysostomus, Augustinus et recentiores alii plurimi, de saeculis Apostolico propioribus: quibus si aliquod inter hos discrimen fuit, fuit id primatus ordinis, ut primus concederetur locus Presbytero seu aetate, seu ministeriô, primo; quemadmodum et Iudaeorum Synagogae suos seu προεςτῶτας seu Praesides habebant. EX inde paulatim mutata est Primatus ratio; sic ut, qui antea illum ordine obtinebant, deinde electione primi constituerentur, quo deventum esse, refert Ambrosius, ob reliquorum Presbyterorum imperitiam: Hieronymus vero ad tollenda Schismata, factum esse testatur, ad Titum, c. 1. quae ambo forte concurrerunt. Ne verô Episcopus frustra et solô nomine prior videretur, potestas et cura Ecclesiae, quae antea penes omnes Presbyteros steterat, ab eo tempore illi ferme soli demandata: inprimis ipsi soli ius ordinandorum Presbyterorum datum est, ad consilium tamen eorum et societatem, ut simul cum Episcopo ordinarent etiam Presbyteri et in thronis sederent, teste Epiphaniô. Uti autem Clerô superior sactus est Episcopus, sic cum primi Episcopi pares essent et a communi Concilio Ecclesiae eiusdem provinciae per Synodos regerentur; dein Metropolitanorum quoque seu Archiepiscoporum nomina nata sunt. Imo, pluribus provinciis sequenti aevô a Constantino in unam Dioecesim redactis, supra Metropolitanos constitui coeperunt Patriarchae seu Primates, Exarchi Dioecesium dicti, uti pluribus docet Franc. Burmannus Synops. Theolog. Christ. l. 8. c. 13. Part. I. et Io. Casp. Suicerus Thes. Eccl. voce Ε῎ξαρχος. Unde Primates Dioecesium, apud veterem Interpretem Latinum can. 9. et 17. Concil. Chalcedonens. et Praesulesomnium Sacerdotum in partibus suis, in Appendice Cod. Theod. Constitut. 3. appellantur. Ex quo dein profluxit nova ista Primatis significatio, (prius enim et Metropolitani Primates dicti fuerant) quae postea in alteram abiens sola deinceps obtinuit, apud Canonum Collectores, ubi Dioecesis sumitur, pro tractu diversarum provinciarum in unumcorpus compactarum: Graecis inde ος´ ὑπὲρ διοίκησιν Ε᾿πίσκοποι dicti, in Concilio Constantin. can. 11. et Ε᾿ξαρχοι τῆς Διοικήσεως, ut dictum. De Primate autem sic Gilbertus Lunicensis Episcop. l. de Usu Eccl. Primas quoque et ipse Archiepiscopus est, nec ipse Archiepiscopum ordinat. Utrumque enim Archiepiscopum et Primatem oportet Romae ab Apostolico ordinari, aut a Roma eis a Papa pallium asserri, atque a Coepiscopis sublimari: quae tunc datur licentia, si forte infirmitatis vel belli, aut alia aliqua causa necessariaintercesserit. Eô tantum ergo praeest Primas Archiepiscopo, quod cum multi sint in eadem regione Archiepiscopi, solus ex eis, qui Regem ordinat et in tribus sollennitatibus coronat, et apud quem Concilia pro veritate peraguntur, ipse eorum primatum tenet; locum itaque, quem apud Orientales Patriarchae possident, tunc apud nos Primates quodammodo obtinere videntur, utrique Romano Pontifici primô gradu supponuntur. Vide de Primatibus Galliae, Germaniae, Hispaniae, Italiae, Bulgariae etc. Baronium, Sirmondum, Salmasium, Morinum, Saussaium, Usserium Archiep. Armachanum, Alios: Sed et Primates interdum occurrunt dicti, Episcopi, qui aliis Coepiscopis, ordinationis tempore, erant potiores: quomodo a Papa Hilaro Constantinus Episcopus Civitatis Uzeticae dicitur esse Primas aevô honoris. Et ibidem, cura provinciae Narbonensis, ob suspensionem Hermetis Metropolitani, transfertur ad eum, quem repererit Episcopalis Ordo Primatem. Aliô modô Primus inter Episcopos Comprovinciales dicebatur, cuius civitas secundum a Metropoli locum obtinebat, ac secundô ab ea locô, in provinciae Notitia describebatur. Apud Afros olim Primas quoque seu Episcopus primae Sedis dicebatur, qui ordinationis tempore Collegas suos anteibat, quem ideo Senem appellabant, ut infra discemus. Quae tamen solius Carthaginis erat praerogativa, ut eius Episcopus Primae esset Proconsularis provinciae et caput reliquarum quinque provinciarum, etc. Inter Abbates Primatis titulô Fuldensis cluet. Vide Car. du Fresne in Glossar. et Macros Fratres in Hierolex. ubi hi inter alia annotant, in illis Civitatibus, in quibus apud Ethnicos primi Flamines eorum atque primi Legis Doctores erant, Episcoporum Primates vel Patriarchas —— in illis autem in quibus Archiflamines —— Archiepiscopos —— in reliquis vero civitatibus singulos Episcopos positos esse ex Can. 1. dist. 81. in illis vero. Vide quoque Can. quoniam et seqq. dist. 100. et can. nullus Primas. Auctoritatem Primatum hisce perstringit Guil. Britto Philipp. l. 12. ubi de Lugdunensi Galliae Primate,Et Lugdunensis, quo Gallia tota solebat,Ut fama est, Primate regi, causasque referreDifficiles? ut ibi lis ultima litibus esset;Nec mittebantur Romam lis ulla, nisi quamLugdunense Forum per se finire nequisset.Cuius honoris adhuc memor est Epigramma sigilli,Quique monetatus datur ad commercia census.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.